Pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
Miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me.
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
Stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
Scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sum
Et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
Quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
|