Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem celi et terre, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia secula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de celis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine:
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis:
sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in celum:
sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi seculi.
Amen.
|