Iod
Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius:
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas,
ne intrarent in Ecclesiam tuam.
Caph
Omnis populus eius gemens, et quaerens panem,
dederunt praetiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera;
quoniam facta sum vilis.
Lamed
O vos omnes, qui transitis per viam,
attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus:
quoniam vindemiavit me,
ut locutus est dominus in die irae furoris sui.
Mem
De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me:
expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum.
Posuit me desolatum, tota die moerore confectam.
Nun
Vigilavit iugum iniquitatum mearum:
in manu eius convolutae sunt, et impositae collo meo:
infirmata est virtus mea,
dedit me dominus in manum,
de qua non potero surgere.
Hierusalem, Hierusalem,
convertere ad dominum Deum tuum.
|