[Zur Startseite]

Titel - Lectio 1


Countertenor 1: David Hurley Countertenor 2: Robin Tyson Tenor: Paul Phoenix Bariton 1: Philip Lawson Bariton 2: Gabriel Crouch Baß: Stephen Connolly



Liedtext

Incipit lamentationem Hieremiae prophetae.

Aleph
Quomodo sedet sola civitas plena populo;
facta est quasi vidua domina gentium:
princeps provinciarum facta est sub tributo.

Beth
Plorans ploravit in nocte,
et lacrimae eius in maxillis eius:
non est qui consoletur eam,
ex omnibus caris eius.
Omnes amici eius spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.

Gimel
Migravit Iudas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis,
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem.
Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.

Daleth
Viae Sion lugent;
eo quod non sint,
qui veniant ad solemnitatem.
Omnes portae eius destructae:
sacerdotes eius gementes,
virgines eius squalidae,
et ipsa oppressa amaritudine.

He
Facti sunt hostes eius in capite,
inimici eius locupletati sunt:
quia Dominus locutus est super eam,
propter multitudinem iniquitatem eius.
Parvuli eius ducti sunt in captivitatem,
ante faciem tribulantis.

Hierusalem, Hierusalem,
convertere ad dominum Deum tuum.

Produzent: Adrian Peacock




Gesualdo, Tenebrae Responsories for Maundy Thursday (2004)

Thumbnail Cover

The King's Singers collection (2008)

Thumbnail Cover


Zur Startseite

Sitemap

Diskographie - Übersicht

Suche

Impressum und Datenschutz